CAMPESTRIS Meditatio

CAMPESTRIS Meditatio
CAMPESTRIS Meditatio
apud Vegetium, l. 1. c. 1. illud Veter. exercitium militare seu prolusionem denotat, quae in armis et sub armis fiebat, non secus ac si cum hoste confligendum esset: in qua proin discebat tiro, et ordnines servare et vexillum suum comitari, ad hastam, ad clypeum declinate, et reliquos armaturae numeros ac gestus. Exhibebatur illa sub Campidoctore in prolusione carnpestri et decursione; in qua qui parum proficiebant, pro frumento hordeum cogebantur accipere. Condocefaciebat autem is iuniores milites, in illis pugnae simulachtis, seu arte militari, ut vocat Livius l. 44. non quae dicta modo, sed et, quô pede se ab hoste reciperent, et quemadmodum obversi adversariis et in quanto spatio resisterent, quô clamore in hostem irruendum esset. Ciceto, Quid exercitatio legionum? quid ille cursus, clantor, quanti laboris est? De clamore Lamprid. in Alexandro Seu. c. 53. Quin continetis. vocem--- certe Campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas, et Germanos et Persas emittere. Sed et iidem meditationis huius Moderatores in agmine curabant, ne aliis festinantibus, aliis vero tardius am bulantibus, acies interrumperetur aut tenuaretur; tardius igitur incedentes accelerare compellebant et nimis alacres, tardius ire cogebant. Vide Vegetium l. 3. c. 6. et supra in voce Armatuva, quam eandem esse cum Campestri hac Mednatione, et ab Armorum exercitio diversam, ibi docuimus ex Salmasio ad Lamprid. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MEDITATIO Campestris — vide supra Campestris. At Meditationi literatae seu scriptioni operam daturi veteres quomodo soliti fuerint componere, diximus ubi de Lecticula Lucubratoria. Sed et meditari, imo et metetari ex Graeco μελετᾷν, Tibicinum proprium, ut infra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • méditer — (mé di té) v. a. 1°   Faire de ceci ou de cela l objet d une réflexion profonde. •   Quand on passerait sa vie à méditer les changements que l on voit à la cour tous les jours, on n y comprendrait rien, SÉV. 23 juin 1681. •   Méditons donc… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • EXERCITIUM Armorum — apud Veget. proprie dicebatur, quod ense, et gladio fiebat, cuius ars erat in feriendo adversario, et se protegendo, uti pluribus docet Salmas. ad Spartian. in Hadr. Sed et ad alia armorum genera extendi potest, quibus olim exercebant milites.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”